Evangelium Secundum Joannem*

Caput 11: Versus 33

Infremuit spiritu.Nota potestatem: Ipse fremuit et turbavit se, quem alius turbare non potuit, sicut omnia hujusmodi suscepit, quia voluit. Significat autem quantum homo turbari debeat, pressus tanta mole peccati. Quando autem peccator computans quae bona Dei accepit, quae mala reddidit, fremit in spiritu et turbatur: Christus fremit in eo et turbatur, quia fides de Christo, Christus est in corde. Fremit vero fides in homine dum de peccatis increpat se.
(* Traductions européennes)